라틴어 문장 검색

Cui pertinaci conspiratione multorum, hac maxima consideration resistebatur, quod hostis eius (ut ante relatum est), Constanti filiam parvulam, cum matre Faustina, et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens secum, ut pro imperiali germine cui se quoque iunctum addebat, pugnarent audentius, iras militum accenderat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 3:1)
paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti, cibum sumens in publica villa, quam appellant , cum duceretur Gratiano nuptura, ni favore propitii numinis, praesens Messalla, provinciae rector, iudiciali carpento impositam, ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam, cursu reduxisset effuso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 7:2)
Sine distantia enim aetatis vel sexus, caedibus incendiorumque magnitudine cuncta flagrabant, abstractisque ab ipso uberum suctu parvulis et necatis, raptae sunt matres et viduatae maritis coniuges ante oculos caesis, et puberes adultique pueri per parentum cadavera tracti sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 7:2)
erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa, alios matribus parvulos, et puberum audire lamenta, puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 7:1)
Quidam defunctus est et reliquit uxorem et parvulum filium nescientem matrem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:1)
Ab aliquo sublatus est filius eius parvulus et ductus in aliam provinciam et educatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:2)
Parvuli quoque illius hinc inde a lupis rapacibus devorabantur per loca, non habentes patrem.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:20)
Parvuli mei delicati suffocati sunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:27)
Femina dum nubit furi, uicinia gaudet.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure uxorem ducente 9:1)
"cur mulier libera tibi nupsit post annos XIII uiduitatis?"
(아풀레이우스, 변명 25:7)
"cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?"
(아풀레이우스, 변명 25:9)
igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori.
(아풀레이우스, 변명 25:12)
una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere;
(아풀레이우스, 변명 65:5)
at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat.
(아풀레이우스, 변명 67:8)
"nubere illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio."
(아풀레이우스, 변명 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION