라틴어 문장 검색

nam istaec commemoratio Quasi exprobratio est immemoris benefici.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 132)
potentissimum autem est inter ea quae sunt huius generis, quod proprie vocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id quod intenderis commemoratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 226:1)
aut enim tuebatur eos, quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae (cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium), ut illorum, quae egerat in consulatu, frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam data.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 19:2)
Multis itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse, quod ipsos illa nobilis Graecia non ignotos solum habuisset, sed paene inauditos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 15:3)
At contra sapientia exornat omne beneficium ac sibi ipsa commendat et se adsidua eius commemoratione delectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 23:4)
Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio.
(세네카, 행복론, Liber II 41:1)
Propter quod eis nullatenus est credendum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 2:2)
2. videris, utrum aures quorundam per imperitiam temere mentionem centri, proportionis, diastematum, climatum vel myrarum epithalamio conducibilem non putent, illud certe consulari viro vere Magno, quaestorio viro Domnulo, spectabili viro Leone ducibus audacter adfirmo, musicam et astrologiam, quae sunt infra arithmeticam consequentia membra philosophiae, nullatenus posse sine hisce nominibus indicari;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 3)
deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse, venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet, Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum, Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 2:1)
Atquin omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione Christi valet et de commemoratione eorum quae sibi a deo per arbitrum Christum imminentia exspectant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 15:1)
Coimus ad litterarum divinarum commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut recognoscere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:1)
Quodsi sunt tragoediae et comoediae scelerum et libidinum auctrices1 cruentae et lascivae, impiae et prodigae, nullius rei aut atrocis aut vilis commemoratio melior est:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:3)
quia uoluntas ipsa esse sine culpa nullatenus potest.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:3)
sin autem lauacrum uitae contemnitis, nullatenus ualetis panem uitae percipere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:16)
et cum magno utique miraculo ipsa eius foramina ingrediens, quibus aedificio erat adfixa, perederet, ipsam tamen ledere nullatenus sinebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION