라틴어 문장 검색

Is pro illo eunucho ad Thaidem deductus est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 558)
ex quo censes nisi ex illo cui data est nuptum, obsecro?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 135)
Dicat nos dare eam Phormioni nuptum, ne succenseat;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 523)
Ego autem quae essem anus deserta, egens, ignota, Ut potui nuptum virginem locavi huic adolescenti Harum qui est dominus aedium.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 174)
initio Eunuchi Terentius quid igitur faciam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 170:2)
Deinde Sindebar hedificavit templum iuxta desertum et pinxit in tecto astra et stellas et scripsit in parietibus omne lignum, et non erat cum eis, excepto uno eunucho sene qui ministrabat eis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:28)
Surgens autem Rex cum duobus eunuchis suis nocte ivit ad domum illius inpetum faciens.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:4)
in qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa muri cadunt aquae stant, turres fluunt naves sedent, aegri deambulant medici iacent, algent balnea domicilia conflagrant, sitiunt vivi natant sepulti, vigilant fures dormiunt potestates, faenerantur clerici Syri psallunt, negotiatores militant milites 1 negotiantur, student pilae senes aleae iuvenes, armis eunuchi litteris foederati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:4)
Nec mirum, si vos collato pectore mixtos iunxit inabrupta Concordia longa catena, illa quidem nuptumque prior taedasque marito passa alio, sed te ceu virginitate iugatum visceribus totis animaque amplexa fovebat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam24)
Octavio Mamilio Tusculano - is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus - ei Mamilio filiam nuptum dat perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 505:1)
vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex Appii Claudii filia haberet filiamque Romam nuptum M. Livio dedisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 17:1)
Hasdrubal Poenorum imperator non ipse modo ad eum in regnum venerit, sed etiam filiam ei nuptum dederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 171:1)
eius honoris gratia feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio, quo illam facilius nuptum, si vellet, daret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS14)
hodie huic nuptum Megadoro dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 36)
postquam hanc rationem ventri cordique edidi, accessit animus ad meam sententiam, quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 811)

SEARCH

MENU NAVIGATION