라틴어 문장 검색

"Fili, de tua substantia fac helemosinas, et non avertas faciem tuam ab ullo paupere:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 4:20)
nec properes ulli reddere mutuum boni vel mali, quia diutiusexpectabit te amicus et diutius timebit te inimicus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 170:7)
nec ullo impedimento mortis retardatur anima:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:12)
sed operatur magis, quia operatur quae sua sunt, sine ulla societate corporis, quod animae majori oneri quam usui est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:13)
Tityi quoque viscera reparandis fecunda suppliciis, quae vultur immanis sine ullo fine depascitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:5)
Septimus vero ordo is erit, ut exsultent cum fiducia, et sine ulla cunctatione confidant, et sine trepidatione laetentur, festinantes vultum ejus videre, cui sedulae servitutis obsequia detulerunt:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:18)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Itaque cum posset sine ullo periculo mittere se Dominus Jesus, cui suppeterent spiritales volatus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:13)
Has nobis substituamus haeredes, quas sanctus Abraham in Isaac filio suo substituit sibi, omnem operum suorum deputans haereditatem sapienti et justo viro, nec ullum jus haereditarium ancillis vel ancillarum filiis derelinquens, sed tantummodo donationis munera.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:7)
Quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum Dei, vel praesentium, vel futurorum irrepere debeat ulla oblivio, sed tenax gratiae memoria perseverare, et obedientia non deesse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:4)
Non ita illae ferae, vel illa armenta equorum, vel genus omne pecudum, quae sine rectore vagantur ullo, et omni domitoris gubernaculo destituta exasperantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:16)
quaecumque autem sine duce ullo plebeia praesumptione quadam dominantur, velut civitatis alicujus quae regis optimatumque consilio privata sit, ita corporis sui omnem statum et virilem vigorem muliebri quadam dissolutione effeminant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:5)
tamquam eo usque increverit culpa, ut etiam Deus qui naturaliter non movetur aut ira, aut odio, aut passione ulla, provocatus videatur ad iracundiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:13)
Nam si extenderentur intestina hominis quae suscipiunt et deducunt cibum, statim sine ulla pertransiret mora;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:3)
et ipse non indigens donat sua sine ullo donationis dispendio, quem non gravant suorum consortes bonorum, magisque fruitur eo quo nos utimur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION