라틴어 문장 검색

Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter oportunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 3:6)
ideoque eiusmodi medici melius alienos aegros quam suos nutriunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 4:3)
Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 3:3)
Insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, uitatis omnibus, quae cauenda dixi, nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 5:1)
Mediis autem diebus uires eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra scripta sunt, adiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 5:3)
Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:2)
- Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:1)
At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:1)
Tum si qua in alis uel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 33:1)
eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita adfectus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 59:4)
ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et isdem fere, quae supra in pusulis posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 33:2)
Hactenus oculorum morbi * * * lenibus medicamentis nutriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 37:1)
satisque constat hoc collyrium aduersus omne genus oculorum ualetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 53:9)
Ac miserius etiam est, si lactens adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 3:6)
Tum exiguum linamentum respergendum est uel cadmia uel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida uel etiam frigida foueatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION