라틴어 문장 검색

et qui ampla valetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium190)
Si quis itaque hoc parum valet, palmulas pomaque et similia melius primo cibo adsumit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장38)
Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장146)
Inbecillissimam vero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장15)
At ex fructibus surculorum valentiores uvae, ficus, nuces, pamulae quam quae poma proprie nominantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장23)
ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장4)
pomum quodcumque acidum vel acerbum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장6)
ex pomis cerasium, morum, sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum vel Mevianum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장10)
Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisve, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장5)
Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi levioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio dei febris desisset recidivam timere sit solitus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장54)
Mel quoque despumatum huic recte adicitur, quo corpus magis nutriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장40)
secundo vero aliquid adici potest, ex eodem tamen genere materiae, vel holus vel conchylium vel pomum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장46)
Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda alvus vel aqua vel tisanae cremore, tum denique is levibus cibis nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장8)
Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter oportunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장15)
tum dandum frigidum holus, aut pomum ex iis, quis stomacho conveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION