라틴어 문장 검색

ordo autem talis est 'quo tempore Glauci membra malis absumpserunt Potniades quadrigae'. hoc autem ideo fingitur, quod eis furorem Venus inmiserit, quia dilaniatus est Glaucus, effrenatis nimia cupiditate equabus, cum eas cohiberet a coitu, ut essent velociores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2683)
obice obiectione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4213)
"Modo in istis ad tutelam balnearum iactis et in altum procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius disputare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:6)
rebantur enim fore ut exercitus imperatorem equo incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod evenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 15:5)
servorum et egentium civium et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:7)
haec intenta nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec viam Appiam, monumentum sui nominis, nece Papiri cruentavit, haec eadem longo intervallo conversa rursus est in me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 2:4)
quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit in armatas hostium copias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:5)
iactam et inmissam a te nefariam in me iniuriam semper duxi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 1:4)
Codrum, qui se in medios inmisit hostis veste famulari, ne posset adgnosci, si esset ornatu regio, quod oraculum erat datum, si rex interfectus esset, victrices Athenas fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:6)
his autem perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia quasi quasdam Furias inmittit atque incitat, omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitae, tranquille placideque traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:2)
inmissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 65:3)
Et erant quidam in illis, quibus obici et Gratillae amicitia et Rustici posset.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 8:1)
Femina Romanis etiamnunc urbe recenti Inmisit soceros armaque saeva dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1215)
squalidus inmissos fracta sub harundine crines Rhenus et infectas sanguine portet aquas, barbara iam capti poscunt insignia reges textaque fortuna divitiora sua, et quae praeterea virtus invicta tuorum saepe parata tibi, saepe paranda facit, di, quorum monitu sumus eventura locuti, verba, precor, celeri nostra probate fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 460)
ait, vocemque secutus impia per silvas ultor ad antra venit, ille aditum fracti praestruxerat obice montis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권319)

SEARCH

MENU NAVIGATION