라틴어 문장 검색

Hoc memorando fine externis domesticisque cladibus vexata, conticuit Tripolis, non indefensa, quia vigilavit Iustitiae oculus sempiternus, ultimaeque legatorum et praesidis dirae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 25:1)
Quos quoniam suscipi placuit, et redire indutiis, quae poscebantur, indultis, quippe eos vexari diutius, nec ciborum inopia, nec alienum tempus anni patiebantur, in consistorium, Aequitio suadente, sunt intromissi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 2:1)
Nec enim usquam reperitur miti cohercitione contentus, sed aliquotiens quaestiones multiplicari iussisse cruentas, per interrogationes funestas, non nullis ad usque discrimina vitae vexatis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 3:1)
Cum traducti barbari victus inopia vexarentur, turpe commercium duces invisissimi cogitarunt, et quantos undique insatiabilitas colligere potuit canes, pro singulis dederunt mancipiis, inter quae et filii ducti sunt optimatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 11:1)
Hi numeri nondum experti, quid cum desperatione rabies valeret indomita, trusos hostes ultra Haemi montis abscisos scopulos faucibus impegere praeruptis, ut in locis desertis et solis inclusos, nusquam reperientes exitum, diuturna consumeret fames, et opperirentur ipsi Frigeridum ducem, cum Pannonicis et transalpinis auxiliis adventantem, quem petitu Valentis Gratianus ire disposuit in procinctum, laturum suppetias his qui ad ultimum vexabantur exitium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 3:1)
revocatis omnibus prope Cabylen oppidum cito discessit, ut agentes in regionibus patulis nec inedia nec occultis vexarentur insidiis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 5:2)
Pridie enim dimicantium quidam siti ad usque ipsa vitae detrimenta vexati sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 6:3)
unde factum est ut cruenta quaestione vexati, cervicibus perirent abscisis, quid acturi venerant, aperte confessi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 9:4)
sed hunc Galerius obiecit ante pluribus periculis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 2장 1:3)
Interea Godofridus rex Danorum per negotiatores quosdam mandavit, se audisse, quod imperator ei fuisset iratus, eo quod in Abodritos anno superiore duxit exercitum et suas ultus est iniurias, addens velle se purgare ab eo, quod ei obiciebatur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 192:1)
Quem legati pontificis, Iohannes episcopus Silvae candidae et Theodorus nomenclator et Sergius dux, subsecuti de his, quae domino suo obiciebantur, per omnia imperatori satisfecerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 230:4)
Et nimium Christianos vexaverunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 69:6)
ceruus ouem uexat de federe.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo et oue et lupo 34:6)
Tercius iratam uexat tumor.
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:7)
uicus premit artus asellum, Vexat honus, tardat natus eundo labor.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION