라틴어 문장 검색

Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant.
(세네카, 행복론, Liber VI 52:5)
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:1)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
Conqueramur, atque adeo ipse hanc litem meam faciam :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 8:2)
Etiamnunc tamen, si quid proficere possumus, conqueramur :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 17:5)
Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 106:1)
impleat se eis omnibus, quae obiectare sensus solent, deinde praeterita respiciat et exoletarum voluptatium memor exsultet prioribus futurisque iam immineat ac spes suas ordinet et, dum corpus in praesenti sagina iacet, cogitationes ad futuram praemittat :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 29:3)
mihi ipsi Alcibiadem et Phaedrum obiectate, evasuri maxime felices, cum primum vobis imitari vitia nostra con- tigerit !
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 151:2)
obversatur etenim per dies mentibus singulorum quod persona aetate gravis infirmitate fragilis, nobilitate sublimis religione venerabilis solius dilectionis obtentu abrupisti tot repagula, tot obiectas veniendi difficultates, itinerum videlicet longitudinem brevitatem dierum, nivium copiam penuriam pabulorum, latitudines solitudinum angustias mansionum, viarum voragines aut umore imbrium putres aut frigorum siccitate tribulosas, ad hoc aut aggeres saxis asperos aut fluvios gelu lubricos aut colles ascensu salebrosos aut valles lapsuum adsiduitate derasas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
si quempiam nomina-vero monachorum, quamvis illum, Paulis Antoniis, Hilarionibus Macariis conferendum, sectatae anachoreseos praerogativa comitetur, aures ilico meas incondita tumultu circumstrepitas 1 ignobilium pumilionum murmur everberat conquerentum:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 9:1)
de cuius facilitate iuvenali saepe nunc arbitris palam adscitis conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 1:3)
"nunc tibi fracta virum spolia informisque dicamus exuvias, at si patriis Parthaonis arvis inferar et reduci pateat mihi Martia Pleuron, aurea tunc mediis urbis tibi templa dicabo collibus, Ionias qua despectare procellas dulce sit, et flavo tollens ubi vertice pontum turbidus obiectas Achelous Echinadas exit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권294)
clamorem Aonii miscent gemitumque Pelasgi, obiectantque manus indignantemque tuentur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권328)
"sed enim hiscere campos conquesti terraeque fugam mirantur;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권13)
ponit miserabile corpus ante pedes, tergoque graves, quas forte ferebat, tigridis exuvias, in laevam torquet et obstat exsertum obiectans mucronem, inque omnia tela versus et ad caedem iuxta mortemque paratus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권177)

SEARCH

MENU NAVIGATION