라틴어 문장 검색

Frigida ter decies nudatum frondibus Haemum tendit hiems vestire gelu totiensque solutis ver nivibus viridem monti reparavit amictum, ex quo iam patrios gens haec oblita Triones atque Histrum transvecta semel vestigia fixit Threicio funesta solo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:50)
sed numquam oblita decoris obscaenam latebram pietas ignava requiret.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:107)
nullo cum strepitu madidis infecta favillis despumat niveum fistula cana salem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus27)
quoque die Titana canis flagrantior armat et rapit umores madidos venasque calore compescit radiisque potentibus aestuat axis, Nilo bruma venit, contraria tempora mundo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus14)
quod turpem pateris iam cano podice morbum, femineis signis Luna Venusque fuit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In eundem Curetium4)
Per cineres Pauli, per cani limina Petri, ne laceres versus, dux Iacobe, meos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum1)
prima tibi procedat hiems non frigore torpens, non canas vestita nives, non aspera ventis, sed tepido calefacta Noto;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:133)
Nec tamen oblitus civem cedentibus atrox partibus infremuit;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:58)
cano rota pulvere labens sulcatam fecundat humum:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:90)
iamque audax animi fidaeque oblita parentis fraude Dionaea riguos Proserpina saltus (sic Parcae iussere) petit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:3)
Oblitae scelerum formidatique furoris Eumenides cratera parant et vina feroci crine bibunt flexisque minis iam lene canentes extendunt socios ad pocula plena cerastas et festas alio succendunt lumine taedas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:190)
tunc laceras effusa comas et pulvere cano sordida sidereae raptus lugebat alumnae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:97)
fertur et indomitus tandem post proelia Mavors lassa per Odrysias fundere membra nives oblitusque sui posita clementior hasta Pieriis aures pacificare modis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:8)
"Mavors, nubifero seu tu procumbis in Haemo seu te cana gelu Rhodope seu remige Medo sollicitatus Athos seu caligantia nigris ilicibus Pangaea tenent, accingere mecum et Thracas defendere tuos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:173)
fertur et indomitus tandem post proelia Mavors lassa per Odrysias fundere membra nives oblitusque sui posita clementior hasta Pieriis aures pacificare modis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION