라틴어 문장 검색

Indignatur Deus peccatis nostris, sed non obliviscitur pietatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:3)
Nihil ante hominem terra deliquerat, nullis erravit in fructibus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:10)
tamen ut scrupulus omnis possit auferri, quid magnum si Deo jubente, uno die quo imminuta fuerit aqua, statim germinavit et terra, cum idem sit fructuum reparator et conditor, atque operis sui usum non fuerit oblitus?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:3)
Vide quomodo studiose nos delinquere Deus significet, dicendo permanere super mala sensum hominis diligenter:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:3)
quo dicto significare videtur diligenter cor hominis ad peccata propendere, et inesse principali nostro lubricum delinquendi, et quod pejus est, studium non deesse.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:4)
Naturae jura non violant, germanitatis non obliviscuntur affectum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:9)
ut vel sic frangatur metu, qui pietatis est oblitus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:4)
haec est enim enudatio velut ebriae mentis, ut nesciat quod delinquat, quasi quae temulentia quadam ignorantiae in vitium deducta labatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:6)
ut etiam si in lubrico sit adhuc positus delinquendi, det tamen emendationis insigne.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:9)
Unde et Apostolus superiora obliviscebatur, priora appetebat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 3:8)
sed obliviscebatur, ut absconderet persecutionis errores, ut tegeret superiora delicta, bonisque operibus obumbraret.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 3:9)
Propterea et in proverbio est de eo qui deliquerit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:2)
Sed cum ipsi quoque missis legatis, post messes incensas et habitacula, captosque plures et interfectos, ita supplicarent tamquam ipsi haec deliquissent in nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 19:1)
Quid enim deliquit, si ortum turbinem veritus, ad tutelam principis sui confugit?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 4:2)
et qui esset oblitus, effuso cursu a vestibulo longe progressus, exosculatum susceptumque reverenter, secum induxit per ostentationem intempestivam, nimius captator inanis gloriae visus, praeclarique illius dicti immemor Tulliani, quo tales notando ita relatum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION