라틴어 문장 검색

iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 336:1)
sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se, ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 462:1)
ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnes ictus video esse, ubi exserit partes aliquas, quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter vos, Achaei, clausos undique mari, quae intra Peloponnesi sunt terminos, ea et iungere vobis et iuncta tueri facile,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 372:3)
igitur operibus oppugnare urbem aggressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 300:1)
in sinu maris intimo posita haec urbs est, oblonga forma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 357:1)
cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 112:1)
huic testudo similis humillimae parti muri admota.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 114:1)
ita nec ipsos tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 115:2)
canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum, subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4118)
Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4125)
ita metopae, quae proximae ad angulares triglyphos fiunt, non exeunt quadratae sed oblongiores triglyphi dimidia latitudine.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장6)
ita enim erit oblonga eius formatio et ad spectaculorum rationem utilis dispositio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장6)
mediana testudo inter columnas est longa pedes CXX, lata pedes LX.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장19)
porticus eius circa testudinem inter parietes et columnas lata pedes XX.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장20)
supraque eas aliae parastaticae pedum XVIII, latae binum, crassae pedem, quae excipiunt item trabes sustinentes cantherium et porticum, quae sunt summissa infra testudinem, tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION