라틴어 문장 검색

adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 672:2)
ad quem tumultum obstupefacti qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur locum dedere scalas admovendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 657:1)
Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae repentinae tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 425:1)
quo enim -tempore, nisi metus maerorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem ut aliqua solacia invenire aegro animo possem, cogor vestram:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 553:1)
ac primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstupuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 346:2)
obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 196:1)
tum velut prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque obstipuerunt omnes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 8:1)
hoc terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 315:2)
obstupuerant ad magnitudinem pristinae eius fortunae virtutisque, et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, nec cuiquam uni custodiam eius satis credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 589:1)
obstupefactus tam violento imperio parumper cum haesitasset, faciam inquit quod censet senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 126:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION