라틴어 문장 검색

quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri belua, servitium tempore victa subit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 64)
Haec optio postulat ut consecutiones trahantur e communi destinatione bonorum terrae, sed, sicut demonstrare contendimus in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium, ante omnia immensae dignitatis pauperis contemplationem exposcit sub lumine firmissimarum sententiarum fidei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 205:2)
Hic, etiam cum mandatis obtemperat, etiam cum bona opera patrat, se in medio loco ipse ponit, atque non agnoscit bonitatem a Deo procedere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:9)
bina boni atque mali glomerat discrimina sordens hic mundus, Domino sed caelum obtemperat uni.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 15)
"non mentem sua membra premunt, nec ferrea virtus oppugnat sensus liquidos bellove lacessit, sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque congredimur, quorum dominatibus umidus iste et pigris densus nebulis obtemperat aer."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1127)
Loth monitis sapiens obtemperat, at levis uxor mobilitate animi torsit muliebre retrorsus ingenium Sodomisque suis revocabilis haesit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1200)
Nam quid tu hic agas, Ubi si quid bene praecipias nemo obtemperet?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3172)
nam mihi iam minus minusque obtemperat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 3105)
Quando nec natus neque hic mihi quicquam obtemperant;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 5124)
cecidere animi, nec iam amplius armis, sed votis precibusque iubent exposcere pacem, sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 12:3)
nunc eadem labente die convivia quaerit, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:13)
Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni centum oratores augusta ad moenia regis ire iubet, ramis velatos Palladis omnis, donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:3)
Aenean acciri omnes, populusque patresque, exposcunt mittique viros, qui certa reportent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:13)
Quemadmodum rationi nullum animal optemperat, non ferum, non domesticum et mite, natura enim illorum est surda suadenti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 8:3)
Hoc incolumi cetera manent in officio, parent, optemperant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION