라틴어 문장 검색

domiti ergo Picentes et caput gentis Asculum Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo Tellurem deam promissa aede placavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PICENS 1 2:1)
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:2)
quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:4)
ventorum existant, placentur [ut] omnia rursum quae fuerint, sint placato conversa furore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:2)
Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus advenis hostiae erant ex more mactandae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:2)
Cumque diu humanis capitibus Ditem et virorum victimis Saturnum placare se crederent propter oraculum in quo erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 31:1)
TELLUS MATER TEQUE IUPPITER OBTESTOR.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 11:3)
Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat Sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 65:3)
Et quibus immitis placatur sanguine diro Tentates, horrensque feris altaribus Hesus, Et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:30)
Quid sanguine manes Placatos Catuli referam?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:75)
tam diro foederis ictu Parta quies, poenaque redit placata iuventus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:94)
Ubicumque iaces, civilibus armis Nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas, Iulia crudelis, placataque pellice caesa, Magno parce tuo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:59)
Ire per ista Si potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem Thessalia placare potes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:64)
si quis placare peremptum Forte volet, plenos et reddere mortis honores;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:31)
quis rubri stagna profundi, Aut Arabum portus mercis mutator Eoae, Magne, petet, quem non tumuli venerabile saxum, Et cinis in summis forsan turbatus arenis Advertet, manesque tuos placare iuvabit, Et Casio praeferre Iovi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION