라틴어 문장 검색

Huius quoque ad occasum ecclesiae, Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae rotunda ecclesia, tribus cincta parietibus, XII columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali, et occidentali.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.12)
In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo, totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per uitrum fulgent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:1)
Ut Australes Saxones episcopos acceperint Eadberctum et Eallan, Occidentales Danihelem et Aldhelmum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII.1)
Denique Aldhelm, cum adhuc esset presbyter et abbas monasterii, quod Maildufi urbem nuncupant, scripsit, iubente synodo suae gentis, librum egregium aduersus errorem Brettonum, quo uel pascha non suo tempore celebrant, uel alia perplura ecclesiasticae castitati et paci contraria gerunt, multosque eorum, qui Occidentalibus Saxonibus subditi erant Brettones, ad catholicam dominici paschae celebrationem huius lectione perduxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:6)
Huius regni principio antistes Occidentalium Saxonum Haeddi caelestem migrauit ad uitam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII.5)
prouinciae Occidentalium Saxonum Danihel et Fortheri episcopi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 1:9)
Prouincia Australium Saxonum iam aliquot annis absque episcopo manens ministerium sibi episcopale ab Occidentalium Saxonum antistite quaerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 1:15)
Anno DCLXXXVIII, Caeduald rex Occidentalium Saxonum Romam de Brittania pergit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 2:21)
Anno DCCXXXIX, Edilhartus Occidentalium Saxonum rex obiit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]19)
Anno DCCL, Cudretus rex Occidentalium Saxonum surrexit contra Aedilbaldum regem et Oengusum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]31)
Cyniuulfus rex Occidentalium Saxonum obiit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]41)
Ardeam Rutuli habebant, gens ut in ea regione atque in ea aetate divitiis praepollens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 581:1)
temptata res est si primo impetu capi Ardea posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 583:1)
quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 597:1)
ipse iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 617:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION