라틴어 문장 검색

Si enim pro vindicta nullus occideretur, nullus bonus homo vivere valeret.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 91:1)
Siverum dixit ergo verum est quod latrones et similes malefactores, pro suis malis factis, digne et iuste occidi possunt, eciam a malispotestatibus sive iudicibus, sicut illi occidebantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 22:14)
Nunc consideremus qua ratione interrogavit Deus Cain ubi esset frater suus, quasi nesciret occisum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:1)
et qua ratione signum super eum ponitur, ne occidatur parricida, cum prospectum non fuerit, ne innocens occideretur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:4)
Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo, Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor, raptos eius calceos vehens, equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam exstingueret, praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam, ante pedes proiecit Constantii, velut spolia regis occisi Parthorum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 2:1)
occiso indice in unum quaesiti complures nos irrequietis cursibus sectabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 12:2)
Francos cognomine Attuarios trans Rhenum inopinantes aggressus, post plurimos partim captos, partim occisos, ceteris pacem petentibus dedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장2)
captisque plurimis et occisis, orantibus aliis qui superfuere, pacem ex arbitrio dedit, hoc prodesse possessoribus finitimis arbitratus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 2:3)
Qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset, longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes, sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero impares, cupidine tamen pugnandi vehementius irritatos, aggreditur inconsulte Germanos, interque dimicandi exordia, ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia, Romanisque ad ducis vindictam accensis, certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole, disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 3:1)
et Alamannis aliis occisis, aliis in deditionem acceptis, ceteris pacem petentibus dedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장2)
Quo exstincto cum maledictis execrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, impurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem affirmabat occisum, praetendens quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat (ut ante rettulimus), cum Amidam vidisset excisam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 8:1)
Hic vino gravis quidam temerarius miles ad ulteriorem ripam nullo urgente transgressus, in conspectu nostro ab hostilibus captus, occisus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 16:1)
Post haec placide dicta, familiares opes iunctioribus velut supremo distribuens stilo, Anatolium quaesivit, officiorum magistrum, quem cum beatum fuisse Salutius respondisset praefectus, intellexit occisum, acriterque amici casum ingemuit, qui data mente contempserat suum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 20:1)
Proinde egredi iam coeptantes, adoriuntur nos elephantis praeviis Persae, ad quorum inaccessum terribilemque, equis inter initia turbatis et viris, Ioviani et Herculiani, occisis beluis paucis, cataphractis equitibus acriter resistebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 2:1)
Ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis, vi repulsi sunt magna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION