라틴어 문장 검색

Omnes iam mulos habent, qui crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu portent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 7:3)
Hodie si volumus liberare filium Regis ab occisione, numerus nostrum inpleatur.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 17. Sexti sapientis secunda historia: Nomina 2:3)
Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute distorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi propterea?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 1:1)
quo, post occisionem fratris Eanfridi, superueniente cum paruo exercitu, sed fide Christi munito, infandus Brettonum dux cum inmensis illis copiis, quibus nihil resistere posse iactabat, interemtus est in loco, qui lingua Anglorum Denisesburna, id est riuus Denisi, uocatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:11)
Sed et ipse antistes Aidan non plus quam XIIo post occisionem regis, quem amabat, die, id est pridie Kalendas Septembres, de saeculo ablatus, perpetua laborum suorum a Domino praemia recepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:20)
Idem autem rex Osuiu tribus annis post occisionem Pendan regis, Merciorum genti necnon et ceteris australium prouinciarum populis praefuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 2:12)
Album quidem Heuualdum ueloci occisione gladii, Nigellum autem longo suppliciorum cruciatu, et horrenda membrorum omnium discerptione;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:15)
mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis agasones partim captivis partim aegrorum armis ornatos imponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 141:1)
Nautium mulos detractis clitellis cum tribus cohortibus alariis in tumulum conspectum propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem quanto maxime posset moto pulvere se ostendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 587:2)
incidentes mulis calones frondosos ramos per terram trahebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 600:2)
simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis aedem Apollinis Caietae de caelo tactam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 14:1)
haec inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 536:1)
ideo magistratus mulis tabernaculisque et omni alio instrumento militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 10:1)
hoc si ita fiat, mores meliores sibi parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt, ego faxim muli, pretio qui superant equos, sint viliores Gallicis cantheriis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 59)
enim mihi quidem aequomst purpuram atque aurum dari, ancillas, mulos, muliones, pedisequos, salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 515)

SEARCH

MENU NAVIGATION