라틴어 문장 검색

nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo pessimo dixit nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei neque occlusum neque signatum esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 159:1)
Demosthenes melius, qui se in locum, ex quo nulla exaudiri vox et ex quo nihil prospici posset, recondebat ne aliud agere mentem cogerent oculi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 187:1)
" Quod ego tibi videor interim suadere, in hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 1:2)
in se reconditur, secum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 16:4)
Ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 3:5)
Quod si tanta cupiditas te longioris aevi tenet, cogita nihil eorum, quae ab oculis abeunt et in rerum naturam, ex qua prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur, consumi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 10:1)
Quid autem prodest recondere se et oculos hominum auresque vitare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 4:5)
illo recipiendus, illic retinendus est et in sensus recondendus.
(세네카, 행복론, Liber VI 175:2)
In imo pectoris secessu recondatur feraturque, non ferat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 81:3)
ubi me recondam quave tellure obruar?
(세네카, Hercules Furens 20:5)
quicquid arcani apparo penitus recondas et fide tacita premas.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:8)
non in recessu furta et obscuro improbus quaerit cubili seque multiplici timens domo recondit:
(세네카, 파이드라 7:15)
ego utrumque, sed pro utroque, quid strictum abnuis recondere ensem?
(세네카, Phoenissae 499:1)
scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis porticus, aulaeis nobilis Attalicis, et platanis creber pariter surgentibus ordo, flumina sopito quaeque Marone cadunt, et leviter nymphis tota crepitantibus urbe cum subito Triton ore recondit aquam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 328)
Nec non et rapti coniunx ibi vincta mariti it croceas demissa genas vetitaque recondi lampade cum Solis radiis Aurora rubebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem26)

SEARCH

MENU NAVIGATION