라틴어 문장 검색

Quod si aliqua rem sibi conlatam celaverit, furti iudicio condemnetur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:9)
Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit usus est, furti se obligavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XV 3:3)
ita erat scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 10:3)
atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:4)
ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:5)
In illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 4:1)
Nam furem qui manifesto furto prensus esset tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 8:1)
Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt ei cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:1)
servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:2)
Ea quoque furta quae per lancem liciumque concepta essent, proinde ac si manifesta forent, vindicaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 10:1)
Nam si qui super manifesto furto iure et ordine experiri velit, actio in quadruplum datur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 11:2)
Manifestum autem furtum est, ut ait Masurius, quod deprehenditur dum fit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 12:1)
Furti concepti, item oblati, tripli poena est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:1)
Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere volet, inveniet Sabini librum cui titulus est De Furtis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:2)
In quo id quoque scriptum est, quod volgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum moventium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION