라틴어 문장 검색

Sol ipsum quidem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas illuminabat, et ecce nequissimae anus adhaerens lateri temerarius adulter adventat, puer admodum et adhuc lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans:
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:11)
"Quo tamen tutior sis atque munitior, da nomen sanctae huic militiae, cuius non olim sacramento etiam rogabaris, teque iam nunc obsequio religionis nostrae dedica et ministerii iugum subi voluntarium:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:11)
Nec deinceps postposito vel in supinam procrastinationem reiecto negotio, statim sacerdoti meo relatis quae videram, inanimae pro- tinus castimoniae iugum subeo et lege perpetua praescripta illis decem diebus spontali sobrietate multiplicatis, instructum teletae comparo largitus, ex studio pietatis magis quam mensura rerum collatis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:2)
cuius bonis omnibus iugum est suave;
(ARCHIPOETA, IX2)
ipso iugo Caesaris terram subiugavit;
(ARCHIPOETA, IX131)
iam Christi nomine conligatis et tantae auctoritatis iugo subditis salutaria sobrietatis praecepta traderentur, quibus iam propter praecipiente honorem ac timorem resistere non valerent.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 9:3)
Talem dives arat Capua et vicina Vesevo Nola iugo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 2:2)
et vicina Vesevo Ora iugo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 2:4)
Πασάων δ' ὕπερ ἥ γε κάρη ἔχει ἠδε` μέτωπα, ̔Ρεῖα δ' ἀριγνώτη πέλεται, καλαι` δέ τε πᾶσαι, - Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana , quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oriades.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 13:6)
Primum omnium id visum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem virgo Nausicaa, ludibunda inter familiares puellas in locis solis, recte atque commode confertur cum Diana venante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conveniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, instans operi, sicut ipse ait, regnisque futuris, nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque venatibus Dianae congruat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 15:1)
atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli intra oceanum et intra monte Taurum et in quadam epistula intra modum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 1:2)
'Locus intra oceanum iam nullus est, neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 18:3)
' Intra oceanum' dicit contra rationem tuam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 19:1)
non enim vult, opinor, dicere 'in oceano';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 19:2)
neque enim videri potest insulas significare nescio quas, quae penitus esse intra aequora ipsa oceani dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION