라틴어 문장 검색

ad triginta septem milia hostium caesa auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem vertit, captos ad mille octingentos triginta, praedam ingentem partam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 586:1)
ad XXVII caesa, ad mille octingentos, praeda ingens capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha19)
Romani patres perfuncti quod ad Capuam attinebat cura, C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat sex milia peditum et trecentos equites quos ipse legisset et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 235:1)
catapultae maximae formae centum viginti, minores ducentae octoginta una;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 662:2)
triginta milia servilium capitum dicuntur capta, argenti vis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta pondo, signa et tabulae, prope ut Syracusarum ornamenta aequaverint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 255:2)
Scipio ex octoginta navibus quas aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus, quia fama erat magnum navalem apparatum eo anno Carthagine esse, ducentis navibus omnem oram Italiae Siciliaeque ac Sardiniae inpleturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 349:2)
octoginta erant et tres naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 445:1)
magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 575:1)
pecuniae in aerarium tulerunt sestertium triciens, octoginta milia aeris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 135:2)
postero die cum classis inde retro ad Oceanum, unde venerat, fugisset, ad octingenti homines caesi inter murum litusque et ad duo milia armorum inventa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 537:1)
eisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 721:1)
tredecim milia Hispanorum caesa eo die, mille octingenti ferme capti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 44:1)
ad Magonem non legati modo, sed viginti quinque longae naves, sex milia , octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia, quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoveret coniungeretque se Hannibali.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 67:2)
ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in vestibulo curiae posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 282:1)
Hannibal ad terrorem primos elephantos - octoginta autem erant, quot nulla umquam in acie ante habuerat - instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque Baliaribus Maurisque admixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 439:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION