라틴어 문장 검색

Hinc etenim insidiae, hinc pericula frequentiora hominibus comparantur, et ut specialia comprehendamus, quod fratribus specialius in haereditatis divisione frequenter odia succrescunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:2)
Postremo veniabilia judicentur hujusmodi errata, non odio prosequenda, non habenda ludibrio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:11)
Ut enim subterraneus serpens, foramen subsidens occultum, adsultu subito singulos transitores observans incessit, ita ille odio alienae sortis etiam post adeptum summum militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus, inexplebili quodam laedendi proposito, conscientiam polluebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 4:2)
Aegre ferebat Silvanus ad consulatum potestatesque sublimes elatis indignis, se et Ursicinum solos post exsudatos magnos pro re publica labores et crebros, ita fuisse despectos, ut ipse quidem per quaestiones familiarium sub disceptatione ignobili crudeliter agitatus, commisisse in maiestatem arcesseretur, alter vero ab oriente raptus odiis inimicorum addiceretur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 28:1)
In odium venit cum victoriis suis capella, non homo, ut hirsutum Iulianum carpentes, appellantesque loquacem talpam et purpuratam simiam et litterionem Graecum, et his congruentia plurima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 1:2)
Inventas tamen alias quoque virgines, Christiano ritu cultui divino sacratas, custodiri intactas, et religioni servire solito more, nullo vetante, praecepit, lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes quos antehac diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent, exemplis recentibus docti, humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 4:1)
in eius modi titulis capitali odio oderat, cum maxime id ageret ut iustus aestimaretur et clemens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 11:1)
Ut Tullius quoque docet, crudelitatis increpans Caesarem, in quadam ad Nepotem epistula:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 13:1)
Augebat etiam amaritudinem temporum, flagitatorum rapacitas inexpleta, plus odiorum ei quam pecuniae conferentium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 17:1)
Poterantque miserandi homines ad crudele supplicium ducti, Christianorum adiumento defendi, ni Georgii odio omnes indiscrete flagrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 10:2)
Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et hominum distinctione, sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 8:1)
Nam si victoriae superfuisset incultis moribus homo, et nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum, et genitalis patriae vicinitatem, acceptus, occultas voluntates principis introspiciens, ad crudelitatem propensioris multas innocentium ediderat strages.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 2:1)
Utque congeminata potestas, erectaque sublatius, altiores consarcinaret aerumnas, Maximino Romae agere disposito pro praefectis, sociavit ad haec cognoscenda, quae in multorum pericula struebantur, Leonem notarium, postea officiorum magistrum, bustuarium quendam latronem Pannonium, efflantem ferino rictu crudelitatem, etiam ipsum nihilo minus humani sanguinis avidissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 12:1)
Hi tamquam heiulando casus quibus se simulabant oppressos, iudicis exaggerando crudelitatem, remedium nullum aliud reis ad obtinendam vitam superesse eadem replicando saepe asseverabant, ni criminibus magnis petissent nobiles viros, quibus ad sui societatem annexis facile eos absolvi posse firmabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 37:1)
Quanta in illa caligine temporum correxisses, si Valenti scire per te licuisset, nihil aliud esse imperium, ut sapientes definiunt, nisi curam salutis alienae, bonique esse moderatoris, restringere potestatem, resistere cupiditati omnium rerum, et implacabilibus iracundiis, nosseque (ut Caesar dictator aiebat) miserum esse instrumentum senectuti recordationem crudelitatis, ideoque de vita et spiritu hominis, qui pars mundi est et animantium numerum complet, laturum sententiam diu multumque oportere cunctari, nec praecipiti studio, ubi irrevocabile factum est, agitari, ut exemplum est illud antiquitati admodum notum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION