라틴어 문장 검색

acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장7)
Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장4)
Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 23장2)
etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장2)
31. Urinam autem movent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 31장1)
— Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis iis, per quae sternutamenta evocentur, et iis, quae odore foedo movent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, veratrum, castoreum, acetum, alium, cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장6)
haec enim cum conburuntur, odorem foedum movent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장9)
Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장19)
omnia acria atque acida removenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장30)
Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, valentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장57)
acida autem maxime conveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장11)
abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장6)
Adicit periculo vomitus biliosus, mali odoris, aut varius aut niger.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장9)
Nam sive quid vinulentum sive acidum est, id huic morbo alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장30)
Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION