라틴어 문장 검색

Malagmata vero atque emplastra pastillique, quos trochiscos Graeci vocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odor eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장11)
Cetera intestina icta vel stercus vel odorem eius exhibent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장89)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장121)
Hidros autem peior est multus, crassus, sublividus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장123)
praeter haec, si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장130)
modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque vehementius etiam putrescendo intenditur ubi vulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris est carunculaeque corruptae:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장298)
fit foedi spiritus ipse odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장313)
Color est vel lividus vel niger, odor foetus, multus et muccis similis umor.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장66)
odor intolerabilis, maiorque quam pro modo ulceris inflammatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장75)
Odor malus neque in ulcere neque in eius umore est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장121)
Idque evenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장3)
Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuvandum aliquis ex leviter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, vel ladanum cum murteo et vino, vel myrobalanum cum vino.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장9)
Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, ex † sumplus et mali odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 3장6)
ac si ictus is locus est, sanguis exit liquidus et mali odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장3)
cineris ex odoribus P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장259)

SEARCH

MENU NAVIGATION