라틴어 문장 검색

At trunca species haesit in vestigio.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.10)
Ubi dies redditus - is ab eo quem novissime viderat tertius -, corpus inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 20:1)
operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 16:5)
Erit etiam faciendum ipsius deae signum, quia antiquum illud e ligno quibusdam sui partibus vetustate truncatum est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 4:2)
scuta sed et galeae gemmis radientur et auro, stentque super vinctos trunca tropaea viros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 458)
cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum et maris Ionii transieritis aquas, luce minus decima dominam venietis in urbem, ut festinatum non faciatis iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 53)
di quoque templorum foribus celentur opertis, ture vacent arae stentque sine igne foci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권353)
sed fregit in arbore cornu truncaque dimidia parte decoris erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권66)
fana tamen veteres illis clausere diebus, ut nunc ferali tempore operta vides, nec viduae taedis eadem nec virginis apta tempora:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권290)
Inque tui caesus viscera patris eas . Trunca geras saevo mutilatis partibus ense, - Qualia Mamertae membra fuisse ferunt . Utque Syracosio praestricta fauce poetae, Sic animae laqueo sit via clausa tuae . Nudave derepta pateant tua viscera pelle , Ut Phrygium cuius nomina flumen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 25:3)
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:2)
Non habet infelix quae matri bracchia tendat, trunca sed ostendens deiectis vulnera membris "adspice, mater!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:11)
Quodque suus coniunx riguo conlegerat horto, truncat holus foliis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:4)
rigidum fera dextera cornu dum tenet, infregit truncaque a fronte revellit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 7:7)
Qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, indiciumque suae vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION