라틴어 문장 검색

idque omnem pituitam utique sustinet (id est reprimit). Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta, vel sulphur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 74:3)
Quod si levior is casus est, possunt etiam sine scalpello, imposita eadem mederi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, I De luxatis. 1:3)
sed, quia magno malo vix sine ferro mederi licet, in hunc locum reservata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 4:6)
Recenti tamen re mederi facilius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 19:9)
si exiguum, mederi licet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 30:5)
ideoque pluribus etiam opitulari licet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 50:6)
"Necdum mollitiae, necdum, germana, mederi possumus Eoae?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:65)
me precor, heu, me redde mihi gravibusque medere vulneribus vitamque iube famamque reverti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum40)
Salve Paeoniae largitor nobilis undae, Dardanii salve gloria magna soli, publica morborum requies, commune medentum auxilium, praesens numen, inempta salus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus31)
et quotiens, rerum moles ut publica cogit, tristior aut ira tumidus flagrante redibat, cum patrem nati fugerent atque ipsa timeret commotum Flaccilla virum, tu sola frementem frangere, tu blando poteras sermone mederi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae69)
criminibusne tuis credis, Fortuna, mederi et male donatum certas aequare favorem suppliciis?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:252)
solo poterit Stilichone medente crescere Romanum vulnus tectura cicatrix;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:93)
o palma viridi gaudens et amica tropaeis custos imperii virgo, quae sola mederis vulneribus nullumque doces sentire laborem, seu tibi Dictaeae placuerunt astra Coronae seu magis aestivo sedes vicina Leoni, seu sceptrum sublime Iovis seu Palladis ambis aegida, seu fessi mulces suspiria Martis, adsis perpetuum Latio votisque senatus adnue, diva, tui.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:104)
quoniam intra biennium saepius convulsa emoritur,celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 13:2)
Ea glabreta signis adhibitis notari convenit, ut suo tempore vitiis eius modi medeamur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION