라틴어 문장 검색

Unde quasi rem difficillimam ac paene inpossibilem optat propheta potius quam praesumit dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:2)
Ideo praestat, si quid ori fervidum admoveris, non, ut quidam faciunt, hiare, ne novo spiritu fervori vires ministres, sed paulisper labra conprimere, ut maior calor, qui de ventre etiam ori opitulatur, conprimat minorem calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 23:3)
alii tamen volunt 'intemerata' de libris sacris commutatis litteris esse praesumptum, timaram enim fidem, id est sanctam appellabant, ut sit sensus, oro per fidem vehementer sanctam, si tamen est usquam penes homines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1432)
et quidam 'bipatentibus' praesumptum accipiunt, quia 'bi' particula non praeponitur, neque verbis neque participiis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3304)
nos tamen de antiqua declinatione praesumimus, ut 'ab hac domo, harum domorum' dicamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4457)
at tibi pro scelere exclamat ordo est 'atque dii persolvant grates dignas'. avsis quidam praesumptum tradunt, nec posse in prosa dici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5351)
ergo a me parari sperate, id est pugnaturos vos scitote, licet hostes muris se teneant, ut arma parate animis et spe praesumite bellum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1563)
bene autem ait 'praesumite', quasi rem iam sui iuris, ut ei deberi videatur certa victoria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 183)
colvisse dianam profvit non deam incusat, sed fatorum necessitatem, contra quae nec numinis opitulatur auxilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8432)
quia constat omnes in periculis suis deos patrios invocare et ideo illis vota solvere, quorum familiarius numen opitulari sibi credant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7683)
dicens enim Turnus 'colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos' et sibi religiosam fuisse arborem, et a Troianis in usum communem fuisse praesumptam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7792)
ideo et in aliis modis praesumit sibi pro- ductionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3892)
"Ecce pars vestrum et maior, melior, ut dicitis, egetis algetis, opere fame laboratis, et deus patitur dissimulat, non vult aut non potest opitulari suis;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:3)
Sed in collocando beneficio et in referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:5)
Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 198:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION