라틴어 문장 검색

Per quae molliores alii partes eas fieri dicunt oportunioresque uitio iam haerenti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:4)
Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore uehemens toti inferiori parti adhibenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 3:1)
Exercitatio primo leuis, deinde maior adhibenda est, maximeque quae superiores partes moueat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 2:5)
Post exercitationem opus est unctione, frictione;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 3:1)
interdum aluus ducenda, adhibenda exercitatio et cibus plenior.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:6)
Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:2)
utilis exercitatio, gestatio, nauigatio, frictio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:8)
lectiones exercitationesque superioris partis necessariae, item unctiones frictionesque;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:3)
itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:8)
Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ignis, balneum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 3:2)
At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum * facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole uel ad ignem.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:1)
Si crassa urina est, uehementior esse debet et exercitatio et frictio, longior in balneo mora;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:4)
Vbi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi uitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo uel liquido cerato cyprino articuli perfricentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 8:1)
Oportunissimumque curationi tempus uernum est, aut certe neque feruens neque frigidum, siquidem uulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum uarietas;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 10:5)
his ambulationibus aliisque exercitationibus diligenter utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 35:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION