라틴어 문장 검색

in iis enim sum locis, quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 9 1:2)
spero omnino cum aliqua felicitate et opto, verum tamen plus me in hac spe tua sapientia et humanitas consolatur quam opportunitas temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 12 2:5)
nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 8:1)
etsi me ipsum consolatorem tuum non tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 5:5)
tanta fuit opportunitas, ut illud nescio quid non fortuitum, sed divinum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 5 2:6)
unus scilicet animi fructus, qui in te videndo est, percipi litteris non potest, alter gratulationis est is quidem exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 4:2)
etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 11 1:1)
est enim tarda illa quidem medicina, sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 35:4)
item dolore certa habet quae sequatur, cuius magnitudinem brevitate consolatur, longinquitatem levitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:8)
sin forte longinquitate producti vehementius tamen torquent, quam ut causa sit cur ferantur, quid est tandem, dii boni, quod laboremus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 117:5)
In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 3:1)
desines mirari, cum cognoveris gratiam villae, opportunitatem loci, litoris spatium.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 1:2)
Et legatio quidem, dumtaxat in eam civitatem, in qua ipse sum, nulla adhuc venit, sed venit tabellarius Sauromatae , quem ego usus opportunitate, quam mihi casus obtulerat, cum tabellario qui Lycormam ex itinere praecessit mittendum putavi, ut posses ex Lycormae et regis epistulis pariter cognoscere, quae fortasse pariter scire deberes.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 632)
quod tu, domine, sive donaveris civitati sive venire iusseris, propter opportunitatem loci pro summo munere accipiet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 2:5)
Sed cum haec asserimus, non est obliviscendum infinitam esse longinquitatem, huius mundi res Dei plenitudinem non habere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 118:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION