라틴어 문장 검색

sed propter iniquitatem gentium disperdet eos Dominus a conspectu tuo, et restituet Testamentum tuum quod juravit patribus vestris.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:8)
Sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se nequitiae spiritalis Aegyptium interemisset, et abdicasset se regalium luxu honorum, majus patrimonium aestimans thesauris Aegypti opprobrium Christi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:10)
Quod stultis quidem videtur opprobrium:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:11)
nobis autem illud opprobrium Dominicae crucis virtus Dei est atque sapientia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:12)
Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:2)
Quos cum nullis arcentibus, internecive cuncta disperdere, Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente, adhibitis semermibus paucis, quos Diogmitas appellant, unum grassatorum cuneum (si patuisset facultas), adoriri conatus, per angustum quendam transiens devexitatis anfractum, ad inevitabiles venit insidias, et ibi cum his confossus est quos ducebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 6:2)
At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:7)
"stridenti miserum stipula disperdere carmen."
(아풀레이우스, 플로리다 3:5)
grande mihi fiet opprobrium;
(ARCHIPOETA, I151)
Quae, malum, inquiunt, ratiost ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 5:2)
Itaque acutissime Montaneus, rationem scrutatus cur mendacii vocabulum pro tanto haberetur opprobrio et contumelia, si res recte perpendatur (inquit), qui dicit hominem mentiri, eadem opera dicit eum adversus Deum audacem esse, adversus homines timidum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:6)
Alterum enim infidelitatis est, alterum impietatis et opprobrii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:3)
Dixit enim: " Ne forte moriatur, et omnibus simus derisio et opprobrium ".
(불가타 성경, 토빗기, 8장10)
disperdet illos Dominus Deus noster.
(불가타 성경, 시편, 94장24)
Reliquerunt enim falsa et opprobrium postea futuris.
(불가타 성경, 바룩서, 4장47)

SEARCH

MENU NAVIGATION