라틴어 문장 검색

siquis opprobriis dignum latraverit, integer ipse?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:21)
nam et generis opprobrio multis fuit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibus dam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 207:2)
Cum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit iique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more maiorum supplicium sumundum."
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장67)
Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 103:1)
quid, modo quae nostris opprobria nexerit armis, et, famulos inter femina trita suos, coniugii obsceni pretium Romana poposcit moenia et addictos in sua regna Patres?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1113)
matrona incedit census induta nepotum et spolia opprobrii nostra per ora trahit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 136)
fictilibus creuere deis haec aurea templa, nec fuit opprobrio facta sine arte casa;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 13)
"timet aere vocari dirutus, opprobrium, non damnum barbarus horrens."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 151)
"non haec trieterica vobis nox patrio de more venit, non orgia Cadmi cernitis aut avidas Bacchum scelerare parentes, nebridas et fragiles thyrsos portare putastis imbellem ad sonitum maribusque incognita veris foeda Celaenaea committere proelia buxo?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권270)
iamque inflexo Tritonia patre venerat et misero decus immortale ferebat, atque illum effracti perfusum tabe cerebri aspicit et vivo scelerantem sanguine fauces - nec comites auferre valent - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권344)
"veraeque licet solacia morti quaerere, nec fugiet poenas, quicumque nefandam insontis pueri scelerarit sanguine dextram impius, et nostris fas sit saevire sagittis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권296)
ut se etiam inrisiones et obprobria pro illo libenter ac promte omnia sufferre ipso etiam frontispicio doceant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION