라틴어 문장 검색

interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tanquam inhonesta, it quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc quod turpis et crudelis sit, impellunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 261:1)
Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:5)
inhonesto foedo, deformi, turpi, ut Terentius illumne obsecro inhonestum senem, mulierem?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4971)
Deinde si virtus optabilis est, nullum autem sine virtute bonum est, omne bonum optabile est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:5)
hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint, eius, qui honeste viveret, si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui aeque vir bonus multis modis esset, ut Ennii Alcmaeo, 'ci/rcumventus mo/rbo, exilio atque i/nopia'. illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo, non quo beatior ea vita sit, sed quod ad naturam accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION