라틴어 문장 검색

ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 628:1)
quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 125:1)
ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 288:2)
centum viginti lictores forum impleverant et cum fascibus secures inligatas praeferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 383:1)
tum Appius, iam prope esse ratus ut ni violentiae eorum pari resisteretur audacia victum imperium esset, non erit melius inquit, nisi de quo consulimus vocem misisse, et ad Valerium, negantem se privato reticere, lictorem accedere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 440:1)
dataque inter turbam via, cum Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 483:1)
proinde omnes collegarum quoque lictores convoca;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 485:1)
lictores Icilium circumsteterant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 491:2)
nec se utique collegarum lictores convocaturum ad coercendos seditionis auctores:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 494:2)
contentum se suis lictoribus fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 494:3)
I, inquit, lictor, submove turbam et da viam domino ad prehendendum mancipium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 513:2)
iam circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque multitudinis erant, L. Valerius et M. Horatius, qui repulso lictore, si iure ageret, vindicare se a privato Icilium aiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 523:1)
Valerium Horatiumque lictor decemviri invadit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 524:2)
iam pro imperio Valerius discedere a privato lictores iubebat, cum fractis animis Appius vitae metuens in domum se propinquam foro insciis adversariis capite obvoluto recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 525:1)
non pudet lictorum vestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 567:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION