라틴어 문장 검색

Hoc errore vulgi cum rem publicam opes paucorum, non virtutes tenere coeperunt, nomen illi principes optimatium mordicus tenent, re autem carent [eo nomine]. Nam divitiae, nomen, opes vacuae consilio et vivendi atque aliis imperandi modo dedecoris plenae sunt et insolentis superbiae, nec ulla deformior species est civitatis quam illa, in qua opulentissimi optimi putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 86:3)
Nam et omne Latium bello devicit et Suessam Pometiam, urbem opulentam refertamque, cepit et maxima auri argentique praeda locupletatus votum patris Capitolii aedificatione persolvit et colonias deduxit et institutis eorum, a quibus ortus erat, dona magnifica quasi libamenta praedarum Delphos ad Apollinem misit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 68:2)
nam cum illa sors edita est opulentissimo regi Asiae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 171:5)
hoc tibi tam ignoscemus nos amici, quam ignoverunt Medeae, quae/ Corinthum arcem a/ltam habebant ma/tronae opulentae, o/ptimates, quibus illa manibus gypsatissimis persuasit ne sibi vitio illae verterent, quod abesset a patria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 6 1:3)
servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 4:1)
Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:3)
Nam et ingeniosos et opulentos et aetatis spatio probatos dignos quibus credatur putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:9)
ex quo Sardanapalli, opulentissimi Syriae regis, error adgnoscitur, qui incidi iussit in busto:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 101:2)
"neve graves cultis Cerialia rura, cavete, agmine laesuro depopulentur aves."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권381)
hostis equo pollens longeque volante sagitta vicinam late depopulatur humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1025)
depopulantur enim nimium fecunda parentum viscera et interitu genitalis stirpis aluntur.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1143)
derat apostolicis scriptis opulentus executor:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.8)
Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido condebat, donis opulentum et numine divae, aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:3)
Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis iungere castra paro, quam fors inopina salutem ostentat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:3)
hic tibi copia manabit ad plenum benigno ruris honorum opulenta cornu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 174)

SEARCH

MENU NAVIGATION