라틴어 문장 검색

quamquam Varro noster diligentissimus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:5)
omnes oratoriae virtutes in eis reperientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:12)
sed ea in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 3:1)
Sed maiore honore in omnibus artibus quam in hac una arte dicendi versatur antiquitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 18장3)
Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:5)
Sed nescio quo modo huius, quem constat eloquentia praestitisse, exiliores orationes sunt et redolentes magis antiquitatem quam aut Laeli aut Scipionis aut etiam ipsius Catonis, itaque exaruerunt, vix iam ut appareant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:6)
et, cum sint in dicendo variae voluntates, delectari mihi magis antiquitate videtur et libenter verbis etiam uti paulo magis priscis Laelius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 3:4)
quamquam his quidem non omnino ingenium, sed oratorium ingenium defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:4)
utrumque tamen laudemus, quoniam per illos ne haec quidem in civitate genera hac oratoria laude caruerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 3:2)
L. etiam Cotta praetorius in mediocrium oratorum numero, dicendi non ita multum laude processerat, sed de industria cum verbis tum etiam ipso sono quasi subrustico persequebatur atque imitabatur antiquitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 2:1)
Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:4)
ea si praeteriens, ut dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen oratorem versari in illo iudicio et opus oratorium fieri aut perfectum iam esse profecto intelleget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:5)
Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et in actis scriptorumque veterum litterate peritus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:4)
nullum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis conlegerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 1:1)
at in inveniendis componendisque rebus mira accuratio, ut non facile in ullo diligentiorem maioremque cognoverim, sed eam ut citius veteratoriam quam oratoriam diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION