라틴어 문장 검색

melius peribimus quam sine alteris vestrum viduae aut orbae vivemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 142:3)
orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 276:3)
et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 555:2)
se, familia funesta Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico privatoque deformem luctu lauream non accepturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 527:2)
cum expirasset, tutores testamento prolato pueroque in contionem producto - erat autem quindecim tum ferme annorum - paucis, qui per contionem ad excitandos clamores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris velut patre amisso in orba civitate omnia timentibus . . . fit regium,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 51:1)
orbum a patre relictum, apud maternum avum Galam, regem Numidarum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam traiecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 313:2)
ita, quod nullo ante bello acciderat, duo consules sine memorando proelio interfecti velut orbam rem publicam reliquerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 497:1)
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves, qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, qui petroni nomen indunt verveci sectario, eum ego si in via petronem publica conspexero, et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 242)
Ex malis multis metuque summo capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 356)
Ea autem sunt divina mente comparata habentque admirationem magnam considerantibus, quod umbra gnomonis aequinoctialis alia magnitudine est Athenis, alia Alexandriae, alia Romae, non eadem Placentiae ceterisque orbis terrarum locis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장1)
non enim propter nuptias orbae dimitti illam, sed quamuis orba non esset, eici iussit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 9:3)
inter duas orbas ea mihi curanda est magis quam orbam ego feci.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION