라틴어 문장 검색

iam stantibus ille ministris cyathos et fercula liquit, studioque accinctus humandi fleto dedit ossa sepulcro.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti16)
non, si cariosa vetustas dissolvent ossa favillis, fueritque cinisculus arens minimi mensura pugilli, nec, si vaga flamina et aurae vacuum per inane volantes tulerint cum pulvere nervos, hominem periisse licebit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti39)
nos tecta fovebimus ossa violis et fronde frequenti, titulumque et frigida saxa liquido spargemus odore.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti46)
"sed tamen esse modum volui parcisque fruenda moribus indulsi, quantum moribundus et aeger corporis ac vitae volucris sibi posceret usus;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 245)
Abraham mercatus agrum, cui conderet ossa coniugis, in terris quoniam peregrina moratur iustitia atque fides:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Monumentum Sarrae1)
Afra Carthago tua promet ossa, ore facundo Cypriane doctor, Corduba Acisclum dabit et Zoellum, tresque coronas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.4)
hoc colunt cives, velut ipsa membra caespes includat suus et paterno servet amplectens tumulo beati martyris ossa.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.21)
laureis doctus patriis eadem laude cucurrit, hic et, Encrati, recubant tuarum ossa virtutum, quibus efferati spiritum mundi, violenta virgo, dedecorasti.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.24)
"non hora vatem, non dies fefellit, dividit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa, inter sacrata dum fluit sepulcra."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.12)
" Volgi quae vox ut venit ad auris, obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:10)
Ut me conspexit venientem et Troa circum arma amens vidit, magnis exterrita monstris deriguit visu in medio, calor ossa reliquit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:4)
Cui me moribundam deseris, hospes?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:13)
An sit mihi gratior ulla, quove magis fessas optem demittere naves, quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, et patris Anchisae gremio complectitur ossa?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:17)
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, haud equidem sine mente, reor, sine numine divom, adsumus et portus delati intramus amicos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:6)
solus qui Paridem solitus contendere contra, idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector, victorem Buten immani corpore, qui se Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat, perculit, et fulva moribundum extendit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION