라틴어 문장 검색

Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장9)
Non habeamus argentum, in quod solidi auri caelatura descenderit, sed non putemus frugalitatis indicium auro argentoque caruisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 3:2)
Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 13:2)
Quid ista vehicula caelata ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 8:2)
Instratos ostro alipedes pictisque tapetis, Aurea pectoribus demissa monilia pendent, Tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 8:3)
Non inpendebant caelata laquearia, sed in aperto iacentes sidera superlabebantur et insigne spectaculum noctium mundus in praeceps agebatur silentio tantum opus ducens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 42:1)
Omnes iam mulos habent, qui crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu portent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 7:3)
ostro lectus Iliaco nitet merumque in auro veteris Assaraci trahunt.
(세네카, 아가멤논 16:12)
"caelatas siluas"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 9:8)
Caespes Tyrio mollior ostro solet inpavidos ducere somnos;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:24)
ostro sic niveus puniceo color perfusus rubuit, sic nitidum iubar pastor luce nova roscidus aspicit.
(세네카, 메데아 2:11)
libet et Tyrio saturas ostro
(세네카, Thyestes 976:1)
quandocumque igitur vitam mea fata reposcent, et breve in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae, et vitae et morti gloria iusta meae, si te forte meo ducet via proxima busto, esseda caelatis siste Britanna iugis, taliaque illacrimans mutae iace verba favillae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 130)
Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis gemmea sint Indis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 189)
nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostris crystallusque meas ornet aquosa manus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 329)

SEARCH

MENU NAVIGATION