라틴어 문장 검색

Nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt, sucum omnem solo auferent vimque terrae absument;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 2:2)
Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves et absumptas vires hoc velut pabulo refoveas, nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 3:4)
Tria igitur genera stercoris 3 sunt praecipue,4 quod ex avibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 1:1)
Tertium locum obtinet pecudum stercus atque in eo quoque discrimen est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 4:1)
Haec ubi viduus pecudibus ager.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 7:1)
Parum autem diligentis existimo esse agricolas, apud quos minores singulae pecudes tricenis diebus minus quam singulas itemque maiores denas vehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt, sed et quae colluvies cohortis et aedificii cotidie gignit, contrahere et congerere possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 8:2)
Atque haec arator exsequi poterit, si non solum quae rettuli genera pabulorum providerit, verum etiam copiam faeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 1:1)
Marcus quidem Porcius et illa commemoravit, quod nec tempestatibus adfligentur ut aliae partes ruris minimeque sumptus egens per omnis annos praeberet reditum neque eum simplicem, cum etiam in pabulo non minus redderet quam in faeno.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 2:2)
nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herbarum radices serpere et condensari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 6:2)
Tertio deinde cum pratum solidius ac durius erit, poterit etiam maiores recipere pecudes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 7:1)
nam et largius percipitur et iucundiorem cibum pecudibus praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 1:2)
nam dum a pecudibus legumina proculcantur, etiam herbae ungulis atteruntur, atque ita glabrescit et fit idonea frumentis area.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 2:2)
Sin autem spicae tantummodo recisae sunt, possunt in horreum conferri et deinde per hiemem vel baculis excuti vel exteri pecudibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 4:1)
Transeo ad pecudes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 3:1)
Hac lege pecudes ac virgulta progenuit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION