라틴어 문장 검색

tum vero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum intulisset et pacatos ad rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in provinciam, in senatu increpiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 214:1)
pars recusare ne quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatae et sociae civitates ignominiae acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 195:1)
quarto post die quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 3:1)
victoriae Romanae fama cum pervasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traeicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 93:1)
Saturni vero, mensibus undetriginta et amplius paucis diebus pervadens per signi spatium, anno nono et vicensimo et circiter diebus CLX, in quo ante tricensimo fuerat anno, in id restituitur, ex eoque, quo minus ab extremo distat mundo, tanto maiorem circinationem rotae percurrendo tardior videtur esse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장33)
Nunc, ut in singulis mensibus sol signa pervadens auget et minuit dierum et horarum spatia, dicam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장22)
qui haud dubia spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium consulem dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam illis antea dederat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION