라틴어 문장 검색

'Neque illius' inquit 'sermonis mei paenitentiam ago, neque aut Secundum aut Maternum aut te ipsum, Aper, quamquam interdum in contrarium disputes, aliter sentire credo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 15장 2:1)
agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 4:1)
missus igitur Petronius Turpilianus tamquam exorabilior et delictis hostium novus eoque paenitentiae mitior, compositis prioribus nihil ultra ausus Trebellio Maximo provinciam tradidit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 3:1)
nec poena semper, sed saepius paenitentia contentus esse;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:3)
nos integri et indomiti et in libertatem, non in paenitentiam bellaturi;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 5:2)
daret malorum paenitentiae, daret bonorum consensui spatium:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장5)
deiecti in terram militum vultus ac plus tristitiae quam paenitentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장4)
postera die haud ambigua Othoniani exercitus voluntate et qui ferociores fuerant ad paenitentiam inclinantibus missa legatio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장4)
nec ullis tantorum criminum probationibus in paenitentiam versus seram veniam post scelus quaerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장5)
tanto acrior apud maiores, sicut virtutibus gloria, ita flagitiis paenitentia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장7)
dein paenitentia et arguentibus ipsis qui suaserant, tamquam secuturus scripsit Herennio Gallo legionis primae legato, qui Bonnam obtinebat, ut arceret transitu Batavos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장7)
dein mutati in paenitentiam primani quartanique et duoetvicensimani Voculam sequuntur, apud quem resumpto Vespasiani sacramento ad liberandum Mogontiaci obsidium ducebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장5)
te, Iuppiter optime maxime, quem per octingentos viginti annos tot triumphis coluimus, te, Quirine Romanae parens urbis, precor venerorque ut, si vobis non fuit cordi me duce haec castra incorrupta et intemerata servari, at certe pollui foedarique a Tutore et Classico ne sinatis, militibus Romanis aut innocentiam detis aut maturam et sine noxa paenitentiam.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장21)
ventum ad extrema, ni resipiscere incipiant et noxii capitis poena paenitentiam fateantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장15)
Tanusius adicit Crassum paenitentia uel metu diem caedi destinatum non obisse et idcirco ne Caesarem quidem signum, quod ab eo dari conuenerat, dedisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION