라틴어 문장 검색

Cicero de officiis tertio "cum paleam eius anuli ad palmam converteret, a nullo vide- batur". hic autem 'crurum tenus' genetivo suo apposuit, alibi ablativo, ut "pube tenus". Modestus 'tenus' pro 'fine' accipit, ut Sallustius "fine inguinum ingrediuntur mare".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 538)
sole recens orto statim, ut Sallustius "coria recens detracta veluti glutino adolescebant".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1561)
nam neque erat coriis usus quippe morbo putrefactis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5591)
quae cum putrefacta esset et nervi eius remansissent extenti intra corium, percussa a Mercurio sonitum dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4633)
Qua re quoniam tibi ita quadrat, omnia fuisse in Themistocle paria et Corio- lano, pateram quoque a me sumas licet, praebebo etiam hostiam, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 1:4)
Vt enim tu nunc de Corio- lano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장3)
Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:1)
itaque aurum paleamne portet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:3)
et si in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa, maius est peccatum in auro quam in palea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:6)
Quarum aliae coriis tectae sunt aliae villis vestitae aliae spinis hirsutae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:2)
vix me hercule ut corium peti, vix ut gravius expostulari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 1:8)
auri navem evertat gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장5)
Accessere continuo duo servi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt erutaque subinde pavonina ova divisere convivis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:6)
At paries circa palea satiatus inani fortuitoque luto clavos numerabat agrestes, et viridi iunco gracilis pendebat harundo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:11)
Corium depressum in fluvio viderunt canes.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes famelici.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION