라틴어 문장 검색

pallida tisiphone Tisiphonen hic non unam furiarum de- bemus accipere, sed pestilentiam, cui eleganter poeta hoc nomen dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5521)
alius color id est pallidus, quia dixit supra "ar- dentes auro et paribus lita corpora guttis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2541)
"reservatis unguenta funeribus, coronas etiam sepulcris denegatis, pallidi trepidi, misericordia digni, sed nostrorum deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:17)
cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natricum viperarumque fecerit, cur mortifera tam multa perniciosa terra marique disperserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:2)
quae est anus tam delira quae timeat ista, quae vos videlicet, si physica non didicissetis, timeretis, Acherunsia templa alta Orci, pallida leti, nubila tenebris loca?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:5)
Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus, quis esset,Aperi inquit iam scies.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:2)
Tu viperam sub ala nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:6)
Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem, cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cel lam perbonam;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:13)
Tuque ingenti satiare ruina, pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:13)
In officinam fabri venit vipera.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.2)
Inachus in Melie Bithynide pallidus isse Dicitur et gelidis incaluisse vadis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 613)
nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet, nec brevis ignaro vipera laesa pede, femina quam socii deprensa paelice lecti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 37:1)
pallida purpureis spargat sua corpora virgis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 54:3)
vix igitur possis visos agnoscere vultus, quoque ierit quaeras qui fuit ante color, parvus in exiles sucus mihi pervenit artus, membraque sunt cera pallidiora nova.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1010)
conveniens animo genus est tibi, nobile namque pectus et Herculeae simplicitatis habes, livor, iners vitium, mores non exit in altos, utque latens ima vipera serpit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 331)

SEARCH

MENU NAVIGATION