라틴어 문장 검색

frequenter motus sum, ut me non lacrimae deprehenderent, sed pallor et veri similis dolor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 108:4)
his contrahitur, attollitur, remittitur, ut una res in ea plus valeat, sanguis ille, qui mentis habitu movetur et, cum infirmam verecundia cutem accipit, effunditur in ruborem, cum metu refugit, abit et pallore frigescit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 225:3)
satis enim apte dici suspirium potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 1:7)
Deinde paulatim suspirium illud, quod esse iam anhelitus coeperat, intervalla maiora fecit et retardatum est ac remansit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 6:2)
Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:2)
Inde pallor et nervorum vino madentium tremor et miserabilior ex cruditatibus quam ex fame macies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:1)
sanguinem reddet tibi ignavus iste ductor ac fortis pater, sed quid trementes circuit pallor genas iacensque vultu languido optutus stupet?
(세네카, 아가멤논 5:14)
Silet repente Phoebas et pallor genas creberque totum possidet corpus tremor;
(세네카, 아가멤논 13:1)
et cum descripsisset pallorem eius ac maciem adiecit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 20:3)
Socer - hoc enim te appellabo quamdiu uixero - quid sibi uolunt altiores gemitus et fortiora inter lacrimas suspiria?
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 2:2)
tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:2)
nam ut furentium certa indicia sunt audax et minax vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus, inquietae manus, color versus, crebra et vehementius acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 4:2)
Quid illius pallorem, illius maciem notas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 160:4)
pallor ruborem pellit et formas dolor errat per omnes:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:11)
quid sedet pallor genis?
(세네카, Hercules Oetaeus 25:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION