라틴어 문장 검색

Et jam precipitem pateretur lapsa ruinam, Ni comes occurrens manibus complexa cadentem Sisteret, et blando complexu uirginis artus Confortans, tantos lapsus eluderet, ipsam Mittibus aggrediens uerbis mentisque stuporem Demulcens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:3)
Econtra stat firma Fides que spernere natum Imperat, ut summo faueat Natura parenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:12)
Virginis illius meritum miratur, adorat Partum quod peperit, non marcescente pudoris Flore, nec atrito feruente libidinis estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:24)
Ista tamen racio nutat, cum uirgine matrem Inuenit et logices uidet argumenta iacere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:28)
Hiis edocta uiam maturius arripit, eius Informat regina gradum gressumque sigillat Incessu proprio, ne locus abditus, anceps Callis, distortus limes, uia dissona gressus Virginis impediat, comitem sibi destinat illam, Que Fronesi mentem proscriptam reddidit, eius Resiituens uisum, cui cessit abusio morbi, Quam uia nulla latet, nullus locus abditur illi, Non delirus obest limes, non semita fallit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:2)
Tandem fessa, tremens, admirans, uirgo dietam Explet et eterni supprema palacia regis Intrat et expleti superata mole laboris Letatur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:7)
Occasum nunquam patitur sol iste, nec ullam Sustinet eclipsim, nec nubis nubila sentit, A quo procedens radius Solaris adequat Luce patrem loquiturque suo splendore parentem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:24)
Tunc uirgo, genibus flexis et supplice uultu, Submisse uocis modulo gestuque timentis Supplicat eterno regi, uerbumque salutis Prelibat, mixtaque tremunt formidine uerba.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:3)
Erigitur mentemque regit, partimque retardat Virgo metum, stat mens cum corpore, corporis equat Mens erecta situm.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:5)
parentem In uoto sequitur patri non dissona proles.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:2)
Hiis hylarata magis propriumque oblita laborem Virgo, nec ulterius pondus conquesta uiarum, Persoluit grates et celi numen adorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:1)
Ergo potens uoti, celo demittitur alto Virgo, gradum properat illucque reuertitur unde Venerat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:1)
post munera pauper Pene fuit Natura parens que dona decoris, Forme thesauros uultu deponit in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:11)
Vt melius concludat opus Concordia, uirgo Que nobis numeri doctrinam spondet et illa Que monstrat uocum nexus et uincla sonorum, Assistunt operi cepto firmantque duorum Connubium, numerisque ligant et federe certo Nectunt, ut carni nubat substancia celi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:5)
et jam mutare priora Facta cupit Fortuna parens, prolique secunde Tota fauet, temptatque prius descindere factum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION