라틴어 문장 검색

ille enim cum esset consul in Gallia exoratus in convivio a scorto est ut securi feriret aliquem eorum qui in vinculis essent, damnati rei capitalis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:5)
ego vero vel luntriculo, si navis non erit, eripiam me ex istorum parricidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 11:4)
audio capitalis esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 13 2:7)
Callisthenes quidem vulgare et notum negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt, Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 5:2)
Rosci custodiri neque sibi ullam caedis faciendae potestatem dari, consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem compararent qui de ea re posset dicere aliquid, in qua re nulla subesset suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore ipso pugnarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 2:2)
ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 2:7)
de parricidio causa dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 2:3)
quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:1)
cum neque servus quisquam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:2)
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:1)
agitur de parricidio quod sine multis causis suscipi non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 3:2)
et tamen causa de parricidio dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 1:14)
ita neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit pertinebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:5)
planeque duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium aut decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 2:1)
Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION