라틴어 문장 검색

At vocabulum Romanum eius rei rectius exprimit verum usum atque caussam, illos nominans participes curarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 3:6)
Tributa autem quae ex consenu conferantur, et quae ex imperio imponuntur, etsi eadem res sint quoad opes exhauriendas, varie tamen omnino animos subditorum afficiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 5:7)
Quod penuriae genus plerunque taedio afficit, et quamprimum notam subierit in ridiculum evadit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:4)
Quin et scelera perpetrabunt, fruges consument, et coloniae fastidio afficientur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:14)
Verum e contra in iis quae favoris meri sunt, prodest cum delectu afficere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:18)
Plurimi enim qui nos ipsos immediate non perstrinxissent amicum illum nostrum contumelii afficere non verebuntur, atque eo modo honorem nostrum vulnerabunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:25)
Est proculdubio modus artificiosae cuiusdam insinuationis in verbis ipsis inter formulas communes, qui homines revera inescat et mirifice afficit, qui eximie alicui prodest si quis eius viam calleat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:18)
Primo statuendi participes curarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:10)
Cui magis hoc aequum fuerat coniungere secum Participem notum quam soli perdere totum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:9)
Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum.
(불가타 성경, 호세아서, 4장17)
Et proiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam; et ponam te in exemplum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장6)
et dicitis: "Quam ob causam?". Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu factus es infidelis; et haec particeps tua et uxor foederis tui.
(불가타 성경, 말라키서, 2장14)
Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장65)
ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri iniquae in palaestra praebitionis post disci provocationem
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장14)
Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION