라틴어 문장 검색

Nam quicquid essentia dignum est, id etiam scientia dignum, quae est essentiae imago.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:7)
Cum enim intellectus primus sit maximae virtutis in intellegendo, intellegibile autem quod intellegit sit nobilissimum quia sui ipsius essentia—quid enim nobilus potest intellectus divinus intellegere quam sit essentia divina?
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:9)
Diversa namque essentialiter dicimus, si eadem essentia quae est hoc, non sit illud, et si homo est nullius essentia tanquam pars includatur, ut manus et homo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:11)
Unde manifestum est Deum abusive vocari substantiam, ut nomine usitatiori intelligatur essentia, quae vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse Deum solam dici oporteat essentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:14)
Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:24)
Verum post copiam particularium rite et ordine veluti sub oculos positorum, non statim transeundum est ad inquisitionem et inventionem novorum particularium aut operum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:1)
Cum itaque non sit major essentia totius Trinitatis quam singularum personarum, constat quoque ipsam Trinitatem sicut singulas, individuam esse, hoc est nullas penitus in quantitate suae essentiae partes habere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION