라틴어 문장 검색

Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 26:1)
Quae per populos pagosque amplos diffusa quondam et copiosos, ad unum concessit vocabulum et nunc omnis appellatur Assyria, ubi inter bacarum vulgariumque abundantiam frugum, bitumen nascitur prope lacum nomine Sosingiten, cuius alveo Tigris voratus, fluensque subterraneus, percursis spatiis longis emergit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 15:2)
In quo loco greges cervorum plures inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus inlisi remorum, ad satietatem omnes paverunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 5:2)
hocque proviso, nullo provincialium damno, miles visceribus hostium pascebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 9:3)
Consarcinabant in hunc etiam tum adultum crimina quaedam apud Valentem exaggerentes male sollertes homines, dispendiis saepe communibus pasti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 2:1)
Armenta prae se agentes, cum gregibus pascunt, maximeque equini pecoris est eis sollicitior cura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 19:1)
Humatis denique, pro locorum et temporis ratione, honoratis quibusdam inter defunctos, reliqua peremptorum corpora dirae volucres consumpserunt, assuetae illo tempore cadaveribus pasci, ut indicant nunc usque albentes ossibus campi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 16:1)
huncque uorat.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:21)
Sunt mea que carpo, non nisi rapta uoras.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:20)
tu mihi uitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, leuius uestio, minus obsono?
(아풀레이우스, 변명 20:4)
iste uero nec dis rurationis, qui eum pascunt ac uestiunt, segetis ullas aut uitis aut gregis primitias impertit;
(아풀레이우스, 변명 54:6)
non illi norunt aruum colere uel aurum colare uel equum domare uel taurum subigere uel ouem uel capram tondere uel pascere.
(아풀레이우스, 플로리다 6:8)
"Neque praeter unicam pascit ancillam et habitu mendicantis semper incedit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:20)
"Istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula candelabri contuetur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:20)
"Ruptum istum asellum, nunc etiam claudum, frustra pascemus?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION